Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 7. (Budae, 1843.)

nali , at de praemissis debitam notitiam non liaben­tes, discretioni tuae per apostolica scripta commit­timus et inandamus, qnatenus de praemissis omnibus et singulis authoritate nostra diligenter informes et si per informationem huiusmodi inueneris ita esse, ere­cticnem et aedificationem ipsius Capellae Apostolica aucloritate confirmes, diguitatem j>raepositaIem in e;i erigas, ac Capellanorum numerum huiusmodi iuxta facultates easdem statuas, onjjnes et disponas. — Datum Romae , apud SS. Apostolos XV. kalend. Januarii, Pontificatus nostri anno tercio de­, - * cimo." Apud Kaprinai Hist. Diplom. P. ]. p. 264. XXXYII. Jdern Martinus a Litvania in regnum independens erigenda Sigii­mundum dehortatur, A. 1429. Martinus Episcopus Seruus Seruorum Dei, Cha­rissimo in Christo filio, Sigismundo , Romanorum, Hungariae et Bohemiae regi illuslri, salutein et Apo­stolicain benedietionem. Nuper pro parte charissimi in Christo filii nostri VUadislai, Poloniae regis illu­stris, fuit propositum coram nobis, adstante colle­gio venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Car­dinalium, quod licet Serenitas tua in celebratione pacis et reintegratione amicitiae, quam inuicem so­lemniter, nobis id cupientibus et operantibus, con­traxistis, eidem regia fidc promiseris, quod ipsum perpetuis temporibus haberes pro amico et amicabi­liter pertractares ; atque prosequereris eumdem sem­per, eiusque liberos et haeredes summis fauoribus, caritate, et beneuolentia singulari, et etiam hono­rem ipsius regis et comtnoda procurares, nec vn­quam, quouis quaesito colore, ad auferenda bona,

Next

/
Oldalképek
Tartalom