Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

norem simul cum omnibus fructibus, jurisdictiom­bus, praerogativis — et privilegiis, quibus caeteri — Hungariae Palatini, j>ro tempore constituti, fruiti sunt, et gavisi, eidem Laurentio— duximus con­ferendum; imo eligimus , promovemus, praeficimus ac conferimus praesentium per vigorem. — Datum Pragae feria V. proxima ante festum B. Georgii M. Anno 1437. — Palatinorum eligendorum jus Stati­bus et Ordinibus regni communicatum in pari fuit Alberto Austriaco regnante: ,,Promisimus et pro­mittimus bona fide, — insuper, quod regia Maje­stas Palatinum regni antiqua consuetudine (?) ipsius regni requirente, eo quod idem Palatinus ex parte regnicolarum regiae Serenitati et ex parte ipsius re­giae Serenitatis regnicolis judicium et justitiam Fa­cere potest et tenetur; ex consilio Praelatoruin ac : Baronum et regni Nobilium pari voluntate eli­gat." Decreti Anni 1439. art. 2. *). Mansit interim Palatinalis dignitas temporanea, decreto regis Ma­thiae I. est morteni vsque prorogata. Palatini, praeter emolumenta sua judiciaria, qua Judices Cumanorum , a vetustissimis temporibus, annue 3000 florenos auri (Math. Decr. V. art. 11.), Palatinos consilio Praelatorura, Baronum ac Nobilium con­stitutos fuisse agnoscainus licet, ipsos tamen antiqui­tus dietaliter parili voluntate sublectos, nullum reperi­mus hucdum vestigium.

Next

/
Oldalképek
Tartalom