Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

qua Dalmatiae vna Judices, e Ludoviei M. munifi­centia, nonnullas insulas (ibid. art. 12.) et salarium, e tricesimis regiis proventus, a Sigismundo com­memoratos, obtinuerant, e quibus Banderium suum palatinale tenere obligati. Cf. constitutionem Sigis­mundi de Banderiis, ad quam provocatum fuit arti­culo 6. decreti anni 1459. Ad victualia, congrega­tionum generalium occasione, sibi praestanda nobi­les ac cives cogere inhibiti. Cf. Codicem. 2.) Comes curiae regiae. Provida ducum, regumque nostratium oecono­mia non sunt terrae armorum virtute aquisitae omnes militibus distributae, sed illarum in singulis provin­ciis pars prope tercia, vsibus Principum ac necessi­tatibus regni reservatae et indigenis, ac hospitibus, certis sub conditionibus, jure vsus fructuarii, con­cessae. Horum aulae conditionariorum, colonorum ac hospitum fuerat primitus Judex Supremus distin­ctus, Curiae regiae Judex compellatus. Cf. Cod. t. I. Regni Palatino seu belli, seu aliis expeditioni* bus distento, causae etiam nobilium coeperant in regales curiae Judices devolvi; mox aequo cum Pa­latinis jure per ipsos dijudicari; taliter sunt Comites curiae regiae cojudices cum Palatinis, vice regia, ef­fecti, ideo p r a e s e n t i a etiam regia compellati, proximi aulae ministeriales, item Barones regni.— Verbticzy I. 94.

Next

/
Oldalképek
Tartalom