Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Donimam Annam in facto cuiusdam praedii, Pod­proeh vocati, ac medietatis possessionis Alsowycha appellatae, a parte possessionis Zenth-Lerynch, in Comitatu Scepusiensi adiacentis, hic in curia nostra regia litis materia exorta, et ad praesentes octavas festi Epiphaniarum Domini deducta extiterit, tamen quia ordinativa dispositione proborum et nobilium virorum pacem partium zelantium interveniente, ad talem pacis et concordiae unionem devenissent, imo devenerunt coram nobis tali modo: quod ipsae par­tes feria sexta proxima post dominicam Ramis pal­marum jiroxime ventura praesentibus Mathia, filio Petri de Granch, Philippo, filio Jacobi de Petroch, Petro, filio Michaelis de Kwrithnich, et Georgio Sores de eadem Petroch, tanquam hominibus nostris regiis, per ipsas partes ad hoc electis, quibus et vos ad id praesentium seriem accedentes iubemus ad facies dictorum predii ac medietatis eiusdem pos­sessionis Alsowycha accedere et easdem in tres par­tes dividere tenerentur, quarum duae partes prae­fato Petro et suis filiis praenotatis, tertia vero ea­rumdem pars dictae Dominae Annae cedere debe­rent in portiones, factaque ipsa divisione annotata Domina Anna onera filiarum suarum, videlicet Mar­garetha et Anna vocatarum, super se recipere, ac tertio die festi Paschae Domini, proxime venturo, personaliter in Capitulo dictae Ecclesiae Scepusien­sis astare, ipsamque divisionem possessionariam fas­sione sua mediante ratificare , approbare et confir­mare deberet et teneretur. Insuper annotatus Petrus, filius Andreae, duas sessiones iobbagionales populo­sas de portione sua possessionaria, ipsum in eadem Alsowycha titulo pignoris concernente, eidem Do­minae Annae similiter eodem titulo pignoris, quo

Next

/
Oldalképek
Tartalom