Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

ipse tenuisset, usque tempus redemtionis eiusdem dare assumsisset, imo assumsit coram nobis terminis et loco 111 praedictis. Ad quae praemissa praefatus Petrus se ipsum personali sua cum astantia, annota­tos vero filios suos onere sub praemisso, praelibatus­que Clemens dictam Dominam Annam, consortem suam in virtute procuratoria praemissa obligarunt co­ram nobis, testimonio et vigore praesentium me­diante. Datum Budae feria secunda proxima post do­minicam Oculi. Anno Domini Millesimo quadringen­tesimo vigesimo sexto. Nos igitur iustis et legitimis petitionibus ipsius Georgii, filii Petri de praefata Gorgo, favorabiliter inclinati, ex annuentia dicti Magistri Petri copias dictarum litterarum regalium eidem Georgio sme diminulione et augmento sub impressione sigilli nostri in transcripto duximus con­cedendas. Datum feria tertia proxima ante festum decollationis Sancti Joannis Baptistae. Anno Domini suprascripto. Ex arcliivo eodem. CCCLXXXIII. Claustrum Beati Benedicti de Bacqua duabus sessionibus in Oslapincz dotatur. An. 1426. Nos Magnificus Nicolaus, filius Lembus de Ra­hocha, et Georgius, filius Magnifici Stephani, filii eiusdem Lembus de eadem Rahocha, universis et singulis , praesens scriptum inspecturis, memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quod nos ob salutem anime nostre ac parentum et omnium cognatorum nostrorum, quasdam duas sessiones inte­gras, in quibus ad praesens Georgius, filius Ladis­lai et Blasius cognatus commorantur, simul cum uni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom