Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

bellica subortas, dijudicare ac componere, castra 1 imitanea lustrare, Comitatibus Pest, Pilis ac Solth articulariter vnitis auctoritate Supremi Comitis prae­esse; in ambiguis ad sigillum regis suum quoque ap­ponere etc. Pro negociorum horum amplitudine suos nacti sunt etiam Cancellarios: ita Opur. alias Omo­deus, Magistrum Stephanum. V. Cod. Dipl. Tomo VII. vol. II. etc. Palatinos constituendi et destituendi jus pote­statis omnis centro, regiae inerat Majestati, eosque reges primitus frequentissime mutarant. Cf. indicem Cod. de Palatinis. Jus isthoc fuerat palam recogni­tum decreto anni 1231. art. 3.: ,,Palatino negocia regis vel regni male administranti Rex alium sub­stituet."' Tumultuario Nobilium Cumanorum acSaxo­num ad campum Rakos concursu anno 1291. coepit illud coarctari: ,,Palatinum Rex cum consilio regni­colarummore antiquo (?) constituet." Art. 9. Jurium suorum tenaces Carolus Robertus, Ludovicus ac Si­gismundus sua nihilominus constituerant ac destitue­rant potestatis plenitudine: Sigismundus certe De­tricum Bubek de Pelsocz anno 1402 exauctoravit, defunctoque Matthaeo Paloch, Pragae moratus, Lau­rentium de Hedervara substituit, ita habent ejusdem literae: ,,Ipsum (deHedrevar) ad honorem et digni­tatem Palatinatus regni nostri Hungariae — fideli no­stro, Magnifico Mathus de Paloch — de medio sub­lato vacuum eligentes et promoventes, eundem ho-

Next

/
Oldalképek
Tartalom