Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

bus de propriis bursis nostris contribuend. Calices quoque Ecclesiae nostrae non sine tristitia pignori obhgando, et nec sic praemissas taxas persolvere valentes, de trecentis ducatis puri auri Ecclesiae S. Joannis Baptistae de Nova Villa nostra apud nos in sacristia nostra depositis ducentos octoginta et tres ducatos auri puri recepimus et ad suppletionem prae­missarum taxarum non absque dolore coacti dedi­mus, quibus quidem ducentis octoginta tribus du­catis puri auri eidem Ecclesiae Beati Joannis Bapti­slae obligamur, reliquos autem decem et septem pro septem iugeribus terrae arabilis in Zeies iuxta pisci­nam et aliis tribus iugeribus et duobus foenilibus in campo vici Latinorum solvi fecimus. Caventesque et timentes ne dicta Ecclesia S. Joannis Baptistae tem­porum in processu saepediclis ducentis octuaginta tribus ducatis boni auri privaretur, et conscientiae noslrae laederentur, animae autem punirentur, et quamvis non in toto , tamen saltem in aliqualem re­compensam in pleno capitulo, nobis capitulariter congregatis, nullo disceptante, matura inter nos su­perinde deliberatione praehabita, conscientia ducti, quaedam praediola nostra omnino deserta, Zavische et Ottok cum Preulaka vocata penes eandem Zavam iuxta et infra portum noslrnm Jelenovecz inter prae­dium nostrum Kosznicza ac inter possessionem No­bilium de Mykcheuch, nec non inter possessionem heremitarum Remetinecz vocatam sita et habita, quae quidem praediola condam Dominici Praepositi Ec­clesiae nostrae ac nepotum suorum praefuissent, sed propter non solutionem censuum per certos annos, de ipsis praediis nobis provenire debentium ac deso­lationem eorumdem praediorum ad manus nostras devolula extiterunt, et pro nobis diu occupata et ab

Next

/
Oldalképek
Tartalom