Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
eis alienata, de iure et de facto existunt. Item praedium nostrum Kosznicza, in quo de praesenti tres resident iobhagiones, quod novissime Blasius de Ivanich socius et concanonicus noster ex nostra commissione et consensu tenuit, praefatae Ecclesiae Sancti Joannis Baptistae et per eam suis Rectoribus, sub ipsorum praedictorum veris et antiquis melis, quibus per nos fuerunt tenta et possessa, cum omnibus ipsorum pertinentiis et utilitatibus universis ac collectis seu taxis consuetis, proventibusque, quovis nominis vocabulo vocitatis, demptis solummodo decimis pro nobis reservatis, stibram (?) quoque de ipsis praediis alias nobis provenientem eidem Ecclesiae S. Joannis reliquimus, dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et concedimus, pleno iure tenenda, possidenda, pariter et habenda. Promittentes praedictam Ecclesiam S. Joannis Bapt. et suos rectores in pacifico et quieto dominio ipsorum praediorum conservare, protegere et defensare contra quoslibet illegitimos impetitores nostris pro-priis laboribus et expensis harum nostrarum vigore et teslimonio litterarum mediante. Datum in vigilia B. Laurentii. Anno Dom. MCCCCXXII. L. S. Communicavit Samuel Nemes Literati. CCVIII. Convcritus S. Benedicti de iuxta Gron super possessionibus Egyhazos Dalmad, Gregorio de Dalmad Nadasd, Conventui de Sagh, permutationis titulo statutis rescribit. An. 1422. Magnifico viro Domino Nicolao de Gara, regni Hungariae Palatino et Judici Cumanorum, Domino et Amico ipsorum honorando Conventus Ecclesiae S. Tom. X. Vol. VI. 32