Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
per Priorem soliti gubernari, Zagrabiensis Dioecesis. Quod venerabilis frater noster Joannes Episcopus, super quibusdam decimis et rebus aliis, ad dictum monasterium spectantibus iniuriatur eisdem. Ideoque discretioni tuae per apostolica scripta mandamus, quatenus partibus convocatis audias causam, et appellatione remota, debito fine decidas. Faciens, quod decreveris, ab Episcopo auctoritate nostra, ab aliis vero praedictis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante compellas veritati testimonium perhibere. Datum Tjbure XVII. kal. Septembris, Pontificatus nostri anno quinto. Apud Farlatum 1« c. tom. V. p. 464. CCI. Johannes Episc. Zagrah. excessuum contra Capitulum loci patratorum coriphaeos excommunicationis mulcta perstringit. An. 1422. Joannes, Dei et apostolicae sedis gratia Episcopus Zagrabiensis, regalis et reginalis Maiestatis regni Hungariae Cancellarius, universis et singulis, Venerabilibus, circumspectis, religiosis et discretis viris, nobis in Christo dilectis, Abbatibus, Praepositis, Prioribus, Guardianis , Ministris et Provincialibus , ac monachis, Fratribus et Conventibus Ordinum, quorumcunque exemptorum et non exemptorum, monasteriorumque et Ecclesiarum Rectoribus, seu Plebanis, Aachidiaconis, Vice-Archidiaconis et Canonicis, Lectoribus, Cantoribus et Custodibus, Cathedralis nostrae Zagrabiensis et collegiatarum, presbiterisque et Capellanis curatis et non curatis, Cle-