Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
gnum meum periculosius laesum et pessum datum iri satagens, ea conditione et lege ordini firmare mecum destinatis literis, quas originaliter apud te produco, mandavit treugam, quatenus liceret illam ad Apostolicam vel Imperialem iussionem violare, ut treuga confecta, et ipso mandante, meque existente, securo, ordo liberius in regnum meum grassaretur. Et nisi operante Dei clementia literae suae dolum praefatum delegentes, in manus meas et notionem pervenissent, firmare treugam cum ordine, etiam sub conditione praefata, quam inseri petebat, annuissem. Non licet mihi itaque fidere de sua amicitia amplius , neque causam meam illius cognitioni credere, quem et opere et literis experior callidum et gravem hostem, non prius neque secus, propitia mihi divinitate, de hostilibus terris excessurus, donec eos aut finali excidio vastabo, aut armis pacem mihi et regno meo aequis conditionibus procurabo. Liquet autem, quod Ducem Sigismundum Coributh ego in Bohemiam non miserim, quapropter nec pro eo intendo respondere. Hagetius et Dlugossus locis citatis. Sigismundum Coributli in Bohemiam YVitoldus, alias Alexander Dux Lithvaniae immiserat, qui etiam logatum Sigismundi reiecit cum minis et opprobrio. Convrntu anno sequenti in regni limitibus celebrando aegre a YVladislao rege obtento, legatus sero autumno iu regnum revertit» CXCII. [dem Sigismundus bona Ecclesiae Pragensis ob furorem Hussitarum saecularibus concredita , ad proprietatem eius~ dem revocat. An. J422. Sigismundus, Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae,