Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

Croatiae etc. Rex. Notum faclmus, tenore praesen­tium universis, quod licet alias quadam ardua ne­cessitate constricti, ad resisteudum perversis cona­tibus et machiamentis haereticorum in Bohemia va­lide consurgentium, qui etiam suae immanitatis ra­bie fideles Dei Christicolas, tam morti tradenles atro­citer quam in bonis funditus spoliantes, Ecclesiam Dei demolientes, adeo debachati sunt, et adhuc in sua pertinentia perdurantes, nomen Christianum etiam hodie conantur exstinguere penitus, non par­centes sexui aut aetati, bona ecclesiastica tam Pra­gensi Ecclesiae, quam etiam aliarum Ecclesiarum, Monasteriorum et Parochialium, cuiuscunque etiam conditionis existant, tunc certis personis transcrip­serimus et dederimus possidenda, sicut etiam bona divae Ecclesiae Pragensis, nos fecisse praeterito tem­pore memoramur. Nos attendentes huiusmodi tran­scriptionem et alienationem bonorum ecclesiastico­rum in personas saeculares, quacunque occasione seu conditione factas, tam a legibus quam Canonibus fore irritas etinanes, nec debere subsistere seu va­lere, non per errorem aut improvide, sed animo deliberato maturo omnium Electorum Sacri Romani Imperii et aliorum multorum Principum , Comitum, et Communitatum Imperii sacri et regni Bohemiae communicato consilio, praefatam transcriptionem et alienationem de possessionibus Ecclesiae Pragensis praefatae, quibuscunque personis, quacunque occa­sione, conditione seu colore factas, auctoritate ro­mana et Bohemiae regia tenore praesentium revoca­vimus, irritavimus, annullavimus, revocamus, irri­tamus, annull^mus et nullius dieimus, pronuncia­mus et declaramus debere esse roboris et vigoris; decernentes et volentes, quod honorabiles Praepo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom