Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
subditis concambialiter largitas, regio patrocinio per suarum lucidarum literarum series roboret et conlirmet. Proinde universorum tam praesentium quam futurorum notitiae harum tenore volumus fieri manifestum , quod fideles nostri sincere nobis dilecti, Magnifici Nicolaus de Chaak , Waivoda. noster Transilvanus, et Georgius frater ipsius carnalis, pridem Siculorum noslrorum, nunc vero Zathmar. de Ugocha et Crazna Comitatuum Comes, suis ac Stephani et Bechk, filiorum Stephani de Sydow patruelium fratrum suorum in personis, nostri culminis adientes conspectum, exhibuerunt nobis duas lilteras, unam nostram patentem, secreto nostro moderno sigillo consignatam, qua mediante serenitas nostra. eis , eorumque haeredibus et successoribus universis possessiones nostras regales Margithafalva et Keech Hungaricales, ac D jseer , Zimjogd, Akor et Lyki vocatas Walachiales populosas, nec non praedium Hertzigh appellatum, habitatoribus destitutum, alias in Zolnuk et Crazna praedicto, nunc autem in Bihariensi Comitatibus habitas et existentes, cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, tum pro concambiali perpetua permutatioce possessionum ipsorum Felseo-Macha et Also-Macha populosarum,. et praediorum Thaas et Illod integrorum, item portionum possessionariarum in possessionibus Zidow praedicta et Batthjan similiter populosarum, nec non praedictorum Keer et Palh nuncupatarum, — omnino in Comitatu Pestiensi apud manus ipsorum paeifice habitarum et existenlium, per nosque ab, eis de ipsorurn beneplacita voluntate et consensu, pro nobrs et successoribus nostris, Begibus ut puta Hungariae, receptorum perhemniter etablatorum, tumque pro fidelitatibus et fidelrbus servitiis eorum•r