Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
CLX. Conventus S. Senedicti de iuxta Gran possessionem suam Chontelek, Comitatus Chongrad. concessis privilegialibu8 impopulat. An. 1421. Nos Nicolaus de Bononia, Dei et Apostolicae Sedis gratia Abbas monasterii Sancti Benedicti de iuxta Gron et Conventus loci eiusdem. Memoriae commendamus significantes tenore praesenlium, quibus expedit universis. Quod nos cupientes possessiones nostras Chontelek et Saar vocatas, in Comitatu Chongradiensi existentes, iuxtaque fluvium Titiae vocatum habitas populosas efficere, seu multitudine populorum decorare, omnibus et singulis Hberae conditionis a die adventus ipsorum decem annos hominibus ad easdem nostras possessiones causa commorandi venientibus et in faciebus eiusdem in loco / campestri descendentibus, domosque et aedificia in eodem facientibus a die adventus ipsorum decem annos, qui vero in domibus reformatione magna egentibus se locaverint, septem; his autem, qui in domibus integris descensum habyerint, trium annorum libertates, bona et matura nostra deliberatione duximus concedendas, ita ut quilibet ipsorum singillatim secundum praemissae suae libertatis praerogativam usque integram revolutionem annorum suorum singulariter et per se computandoi um, exceptis muneribus consuetis, et ab omni onere censuum seu reddituum liberi sint et exempti, praescriptis autem decem, septem vel tribus annis integris, post se consequenter expiratis, quilibet ipsorum more caeterorum populorum seu Jobbagionum in villis seu possessionibus aliorum vicinorum nostrorum partibus in illis commorantium, omnes census seu redditus 27 *