Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
nobis et nostris officialibus per nos pro tempore constitutis, dare et solvere teneantur. In cuius rei testimonium praesentes literas nostras privilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas eisdem populis et Jobbagionibus nostris duximus concedendas, ad cautelam perennalem. Datum in festo Beati Ambrosii Episcopi et Confessoris. Anno Domini Milles. quadringentesimo vigesimo primo. L. S. E membrana originali archivi cameralis. CLXI. Conventus de Sagli super Capituli Strigoniensis dotatione per Lectorem eius facta testimoniales edit. An. 1421. Nos Franciscus Praepositus et Conventus Ecclesiae Beatissimae Mariae V. de Saagh memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis: Quod venerabilis Dominus NicoJaus Lector et Canonicus Ecclesiae Strigoniensis pro se ipso personaliter ac pro nobili Domina Potentiana relicta condam videlicet Barnabae Sykesdi de Karva, nec non Georgio, *Ste]>hano et Nicolao fdiis, item Catharma, Barbara et ElisaJjeth filiabus eiusdem Dominae Potentianae, ex praefato condam Barnaba susceptis et procreatis, quorum onera et quaevis gravamina super se et cuncta bona sua haeredilaria, intra hoc regnum Hungariae uhiJibet habita et existentia assumendo al) una, item Egregius et venerabiles Domini Andreas Chesius, Sacraeque Tlieologiae Professor, Praepositus maior, Ladislaus de Ezeck, Archi-Diaconus Zoliensis, Petrus de Soklyo et Antonius de Kuyar, Canonici eiusdem Ecclesiae Strigoniensis, similiter pro se ipsis personaliter, et pro toto Capitulo dictae Ecclesiae Strigoniensis ab alia