Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)

quoque nostrae proxime, unde nomen ipsius gentile, Nad Vdvarnok, quasi magnus Aulicus, quod in Na­dur, Nador-Ispan transiit. Cum Curopalatibus Orien­tis habuit, praeter nomen, commune nihil; more oc­cidentis Imperatf)rum, quos Protorex Stephanus imi­tandos sibi sumsit praecipue, fuerat regis Comes, et ad ministeria iugiter; vide S. Stephani decr. II. 2. Palatini videntur primitus e posteris eorum, qui cum Almo Duce, ne honoris regni exsortes vn­quam fiant, compacti sunt, vel regum cognatis, fuisse delecti, dicuntur enim Nobilissimi, Magnifici, Pri­miBarones; Werboczi I. 94. Fuerant Protoregi ad ministeria quatuor: „Videntes aegrotationem ejus invalescere quatuor nobilissimi Palatinorutn." — Hartwic Vitae S. Stephani Cap. V. Mox vnus legitur. Quis ipsoruin primus? Num Ceba? donationibus Abbatiae S. Martini de Monte Pannoniae subscriptus • •in ambiguo est. Samuel, cognomine Aba, sororius protoregis, primus fert nomen Palatini. Insignem a primordio fuisse Palatinorum pote­statem, ipsa in proxima regis ministeria admissio , ac Nadur, Nadur-Ispan nuncupatio, affatim innuunt. Fuerat quippe Palatinus 1.) Judex regni vice regis fundamento decr. I. Protoregis Cap. V. art. 3. quod etiam vulgare Comi t is nomen prodit: Ladisl. decr. lib. III. cap. 3. And. II. decr. a. 1222. art. I. Cod. Dipl. t. I. p. 393. Jus dicebat in curiaregia, conventibus publicis Al-

Next

/
Oldalképek
Tartalom