Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 6. (Budae, 1844.)
bae regiae celebratis, in causis tam primae instantiae quam appellatis: Andr. II. anno 1222. art. I. Colomanni Decr. lib. I. cap. XXXVII. etc. Mogh, alias Mocli Palatinus eerte Ilaholdo militi duo praedia Lindva et Fenelii adjudicasse dignoscitur A. 1192. Cod. Dipl. Tom. II. etc. Extra curiam regiam primitus solum aulicos ac sponte venientes judicavit. Dec. S. Lad. III. cap. III. Mox causas vniversas et quorumlibet in civilibus: ,,Palatinus omnes homines regni nostri indifferenter discutiat; sed causas Nobilium, quae ad perditionem capitis, vel ad destructionem possessionum pertinent, sine conscientia regis terminare non possit." Andr. II. 1222. Semper tamen suflfragiis Praelatorum, Baronum ac Nobilium regni fultus; horum in absentia causam prorogaverat. Cf. Codicem. In capitalibus fuerat Palatinus per omne regnum,Slavoniam quoque, Judex generalis temporum processu effectus; congregatisque duobus aut tribus comitatibus commetaneis, sub tabernaculo in tumulis erecto, regio more jus dixerat (qui tumuli hodiedum ostenstantur vulgo Kiralhegy dicti) vigore artic. 35. anni 1298.: ,,Statuimus etiam, quod Palatinus castra tenendo in campis et conventibus, et non in villis et civitatibus, judicare debeat vernali, aestivali et autumnali et non hyemali tempore." Judicanti assistere debebant comites parochiani cum quatuor Judicibus nobilium, assessoribusque juratis a se delectis. Art. 32 et 16. anni 1291. Fuit praeterea Judex supremus primum Byssenorum, lum a Be-