Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
constituto , liabeat facultatem sibi eligendi, quem voluerit idoneum Confessorem, qui auctoritate Apostolica, in mortis articulo, semel duntaxat, omnium peccatorum suorum, de quibus corde contrito et ore confessa fuerit, plenariam remissionem concedat iuxta ritum Ecclesiae in similibus consuetum. Datum anno Domini MCDXIII. Auctoritate Domini nostri Christi et auctoritate Supremi Pontificis, mihi in hac parte concessa : Ego confessor do et concedo Tibi plenariam indulgentiam , remissionem, et absolutionem omnium peccatorum tuorum, atque poenarum temporalium, quibus obnoxius exstitisti, quae sub perceptu huius indulgentiae non commisisti, in quantum claues sacrae matris Fcclesiae se extendunt, et gratum in oculis supremae Maiestatis existit, si hac vice moriaris; si autem non, istam tibi reseruo indulgentiam et absolulionem vsque ad horam, qua te mori contingat. Quae quidem indulgentia sit tibi in augmentum virtutis, et gratiae, et aquisitionem aeternae gloriae. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Amen. u Depromtum ex autographo Collectionis Samuelis deSzekely CXCVI. Andreas l raradiensis Episcopus Parochum in Ecclesia sua Relenyes a iurisdictione A. Diaconali eximit, A- 1413. Andreas Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Varadiensis Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum inspecturis salutein in salutis largitore. Ad vniuersorum nostitiam tam praesentium quam futurorum volumus peruenire. Quod licet ex debito pastoralis officii de singularum Ecclesiarum nostrae Jurisdictioni subiectarum prouisione simus soliciti, ad eam tamen Ecclesiam Zelum deuotionis in Domino