Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

gerimus ampliorem, quae nostra est altera Catlie­dralis, fuit Praedecessor. et erit pariter successor. nostr. tamquam nobis specialiter grata — semper et accepta, in qua etiam frequenter et saepissime Di­uini ministerii et charismatum opera per Sacerdotes Domino famulantes in eadem exercemus, inducti pa­storali beneficio, vt quiete viuant et hostiam offerre va­leant placabilem coram Deo : Sane quia multorum virorum relatione manifesta veridica, proborum et ingenuorum tam Ecclesiasticorum quam laicorum di­dicimus, Ecclesiam Sacratissimae Virginis Agathae in ciuitale Ecclesiae nostrae Belenyes constructam per Yenerabiles Patres praedecessores nostros a tem­pore, cuius memoria non existit, ab omni iure A. Diaconali, exceptis homicidiis, fuisse exemptam , penitus et intactam et iminunem redditam Nos liabi­ta diligenti deliberatione prouida et matura conside­rantes: vt quod a Praelatis Matris Ecclesiae constat esse dispositum, violari non debeat astucia succes­sorum, aduertentes eliamque sane, si quis habet con­siiium ceptum, opus legitimum nunquamque deserat imperfectum Praedictam supplicationis instantiam vniuersorum ciuium et hospitum nostrorum, ac Pe­tri Plebani Belenves in praedicta residentis, du\i­mus approbandam, et confirmandam praesentium authoritate, volentes nihilominus, et praesenti edicto firmiter statuentes, vt deinceps praefata Ecclesia san­ctae Agathae Virginis in ciuitate nostra Belenyes in persona plebanorum eiusdem, qui pro tempore fu­erint, ab omni Cathedratico, et descensu ac aliis colleclis, si quae forent, et simpliciter ab omni iu­risdictione Archi Diaconali, exempto duntaxat homi­cidio vt praemissum est, omnino perennaliter et per­petuo sit immunis et exempta, nec iidein Plebani

Next

/
Oldalképek
Tartalom