Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

sum locum tempore constituto, cum vestris de ve­stra obedientia, vbi, si facere volueritis vestrum de­bitum Deo, mundo, vestraeque conscientiae, atque nobis plurimum satisfacietis. Ad quem etiam aduen­tum vospro nostro Imperiali officio exhortamur, re­quirimus, monemus. Etsuperhis nostras literas vobis transmittimus, ne postea dicere vel allegare vllam ignorantiam valealis. Nos etiam, vt pleniorem cau­sam veniendi habeatis, per praesentes damus vobis etvestris plenum saluum conductum et securittatem. Datum Laudae. vt supra. Apud eundeui. Ibidem. cxc. Joannes XXIJI. PP locum, ac tempus Concilii rati habet, illudque indicit. A. 1413. Joannes etc. Papa Alexander V» Pisano concilio generali praesidens , edixit, vt intra triennium rur­sus fieret concilium generale, vbi statuerentur ea, quae agenda restarent ad emendandam Ecclesiam. Postquam illi successimus, voluntati eius facturi sa­tis, praescripto tempore concilium Romam conuo­cauimus. Sed, quum adesset dies, praesules alii­que, qui tali concilio interesse debebant, non ve­nerunt tanto numero, quantum poscere videbatur momentum et grauilas negociorum, quae ibi tra­ctanda erant. Itaque prorogauimus Concilii diem, nec dum tamen locum eius nominauimus. Tum dile­ctus filius noster Sigismundus, electus i*ex, nos per hteras magnopere orauit, vt ne locum ac tempus de­clararemus, antequam Legatos ad nos mitteret. Qui­bus Florentiae exauditis, ad regem legauimus cardi­nales Antonium presbit. de Sancta Caecilia et Fran­ciscum Diaconum de S. Cosma, cum Manuele Chry-

Next

/
Oldalképek
Tartalom