Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
solora , equite Graeeo , qui, rege consentienle Constantiara, Moguntinae prouinciae vrbem, in concilii iocum, in tempus autem Kalendas Nouembris, anni proximi elegerunt. Deinde ipsi cum Rege congressi, postquam vrbis Constantiae amplitudinem, commoditatemque ac seruritatem nobis afiirmauerat. delectum eius, et Kalendarum Nouerabris, approbauimus, vt iterum per praesentes literas comfirraamus. Simul venerabiles Fratres nostros episcopos, ac dilectos filios nostros Abbates, caeteroque tam Ecclesiarum tum coenobiorum praesides admonemus vt concilio per se ipsos intersint. Hortamur etiam Reges, Principes et reliquos, qui ei adesse debent, aut esse vtiles possunt, vt per se ipsos compareant, vel saltera Legatos mittant. Datum Laudae. IX-a Decembris A. MCDXIII,' 4 Apud Fleurium L. c. §. 57. p. 716. CXCI. ldem Sigismundus omnibus , ad quos pertinet, ad Concilium generale, Constantiam indictum venturis, saluurn conductum, et plenam libertatem addicit. A• 1413. Sigismundus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus, ac Hungariae, Dalmatiae, Croatiae etc. Rex, Vniuersis et singulis, praesentes literas inspecturis, notum facimus, qualiter Reuerendissimi Patres in Christo, Domini Antonius tituli sanctae Caeciliae Presbyter, etFranciscus S.Cosmae et Damiani Diaconus, sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, Apostolicae Sedis legati, ac Nobilis Manuel, Miles Constantinopolitanus, habentes a sanct.issimo Domino nostro Papa Joanne XXIII. simul cum suo collegio Dominorum Cardinalium plenam ad infra scripta potestatem, prout literis Apostolicis constat,