Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

tenebamur, vt diem messis videre possemus vnicam Cliristi Sponsum Ecclesiam Calliolicam, debile refor­matam. Postea vero, cum ad imperialia, guberna­cida sumus assumpti, id quod erat nobis in deside­rio, transiuit in praeceptum; cum teneamur Eccle­siam per imperiale officium tueri, cuius etiam Cano­nes Sanctorum Patrum nos appellant Aduocatum et defensorem. Itaque summo studio curauimus, ne­quid negligentiae in re hac possit nobis apud Deum, vel homines imputari. Et ob hanc rem per literas et nuncios institimus apud sanclissimum Dominum no­strum Papam, Joannem XXIII. pro conuocatione generalis concilii loco habili et tempore congruo fa­cienda. Qui nostris volis annuens, misit ad nos re­uerendissimos in Christo Palres, Antonium tituli san­ctae Caeciliae Presbiterum et Franciscum Sanctorum Cosmae et Damiani Diaconum, sanctae Romanae Ec­clesiae Cardinales, et Nobilem virum Manuelem Chrj­soloram , Militem Constantinopolitanum , tradita eis­dem in praedictis plena potestate. Ipsis vero ad nos peruenientibus post multa nobiscum habita superhis consilia, tandem nos cum eisdem pro loco Concilii elegimus ciuilatem Constantiae , Prouinciae Mogun­tinensis. Quem Iocum nos eisdem nominauimus tan­quam idoneum, tutum et communem omnibus na­tionibus ad concilium venturis, et in quo poterimus secundum nostrum imperiale officium tueri omnes cuiuscunque stalus ad concilium venturos in plena li­bertate. Et insuper nos cum praedietis Legatis el Nuntiis ad initiandum Concilium assignauimus tem­pus vnius anni, incipiendo die prima mensis Nouem­bris nunc instantis. Si ergo facere vultis, quantum in vobis est, vt Ecclesia Dei possit esse debite re­formala, modum habetis in veniendo, ad praemis-

Next

/
Oldalképek
Tartalom