Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
ret firmamentum. In quibus pontificalis auctoritas et regalis potentia designantur: vna videlicet, qua spiritualia et altera, qua corporalia regerentur. Ad subsistentiam igitur machinae spiritualis Beatum Petrum, Aposlolorum Principem, et in Beato Petro Pontifices, (eius) successores, Summus Ponlifex in aeternum , vnigenitus Dei Filius , Jesus Christus, qui doctrinam humano generi tribuit salularem, Magistros esse voluit et pastores. Ad corporalis vero compaginis firmamentuin, cums facilis est profeclo distinctio, reges et Principes, rex Begum et Dominus Dominantium idem ipse praeesse voluit Jesus Christus, vt illi quidem in executione pontificalis officii spiritualibus vacando negociis proficerent ad salutem, et hi salubriter in Excellentia Regiae dignitatis corporalia gubernando maliciis hominum obuiarent; sicque machina fieret vtriusque subiecti stabilior, dum haberet quodlibet proprium seruatorem. Debitum profecto charitatis, qLiae non, quae sua sunt, quaerit, nimirum exposcit, vt non solum is, qui contemplationis speculam ascendit, sed oportunitate suadente actionis onera supportans, magis necessarius inueniatur, quia licet ille sit securior, hic tamen est vtilior, sibi et aliis commodum aiferens et profectum. Licet Mariae sedentis secus pedes Domini otium Marthae ministerio praeferalur, et quod sit status ille tutior, vt pote a saeculari strepilu segregatus , actiuus tamen polest iudicari vtilior esse , quod sibi prodest et aliis, tribulationes sustinens et pressuras, per quas virtutes suscipiunt incrementum ; quoniam, sicut ait Apostolus, tribulatio patientiam operatur, patienlia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. Et plerumque contingit, quod virtus in infirmitate perficilur. Sed quia die '28 *