Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)

raenlio; et si aliquis aliquid de Koc iudicio petei et, quod sibi non respondeatur, nec valeat aut teneat ipsorum petitio." — Ad lioc vndecimum Capitulum respondetur: placet nobis, quod si fiat, et obserue­tur e conuerso. Cap. XII. „Item quod commune Sibenici tene­at et gaudeat omnia bona, quae tenuit, signanter in­sulas omnes , qu&s tenuerunt tempore bonae memo­riae Regis Ludouici, et hoc perpeluis temporibus ; et hoc, quod omnes Ciues Sibenici libere teneant, et possideant omnes villas, villanos et possessio­nes, quos et quas tenuerunt in Lucha, et vbique locorum, tempore pacis, et quod a nullo possint in aliquo molestari seu inquietari." Ad hoc duode­cimum Capitulum respondetur: quod placet nobis, vt possideant bona sua et super insulas, quas possi­debant tunc, cum incepit guerra de Dalmatia, et quando illam obtinuimus. Cap. XIII. ,.Item quod Ducale Dominium de­beat solummodo habere trentesimum cum gabella salis, et per illum modum et formam, per quem et quam ipsam habuit et ipsam tenuit bonae memoriae Kex Ludouicus et non aliter; et quod non possint vendere per lerram salem, pro maiori prelio, nisi quo vendilur per alias terras Dalraatiae, et quod pro tracta salis extrahendi non possint magis recipe­re de ducatis decem pro centenario , et quod dictum tricesimum et gabella primo et ante omnia debeant extrahi et dari vel solui ducata tria millia auri, pro debilo Communis Sibenici, et de dicta pecunia pri­mo debeat solutio fieri illis , quibus commune repe­rietur obligatum tempore istius gueriae pro rata et postea aliis." Ad hoc tredecimuili Capitulum respon­deturr „quod placet nobis, scd quod de dicta trige-

Next

/
Oldalképek
Tartalom