Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Cap. IX. „ltem quod Seardona sit et esse debeat perpetualiter sub dominio Sibinici, et quod omnia illa bona, quae fuerunt subiecta, castro Scardonae, sint Communis Sibinici, non obstante, si vsque nunc fuerunt et sunt alicui data vel concessa, seu obligata per aliquem dominum, specialiter per Ducale dominium, aliquo modo siue causa, et quod illa donatio, cessio vel obligatio seu promissio, de eo facta cuicunque personae, et per quemcunque modum, cassetur, et non valeat, nec teneat, ita et taliter, quod dicta bona libere perpetualiter remaneant Sibenici, et flumen cum omnibus molendinis; sit et esse debeat et semper imelligatur Sibenicensium esse. Et, quod per Ducale Dominium perpetuo non possit esse fabricatum aliquod castrum, seu fortalicium Scardonae et in eius districtu aliquo modo seu causa in perpetuum". — Ad istud Capitulum respondetur: quod placet nobis, non intelligendo de bonis specialium personarum. Quare volumus, quod ciues deinde, quorum sunt bona in ipso loco, et alibi possint gaudere bonis suis". Cap. X. „Item quod salinae de Otocac, in Morigne, liberaesint, et remaneant Communitati Sibenici, sine aliqua contradictione alicuius personae, quas lenet Stipitius." — Ad hoc decimum Capitulum respondetur: „quod placet nobis: sed volumus, quod per ipsam Communilatem, antequam obtineatis ipsas , fiat proeessus contra illam doinum de Otocace, et de deliberatione sua remanebimus contenti, et illam faciernus obseruari." Cap. XI. „Ttem quod omnia damna, quomodocunque et qualitercunque facta et lllata per Sibenicenses, cuicunque personae, cuiusque conditionis existat, remittantur eisdem, et de illis nulla Hat