Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Vngaiia Coinilatus. Hos reges Vngariae bene meritis conferebant et auferebant sine iniuria possidentis. Ex his Comitatibus habebant delicias , diuitias et honores, potentiam, altitudinem et munimen. Sed per prodigalitatem quorumdam progenitorum (Belae Regis) iura Comitatuum erant adeo diminuta, vt meritis et demeritis personarum non discussis, ejsdem possessiones, villas et praedia, ad Comiiatus pertinentia, in perpeluum contulissent; ex quo viros Comites non haberent, et cum incederent, simplices milites propter diminutionem Comitatuum putarentur. Qui autem potentiores erant, sicut Tauernicus, qui et Camerarius dicitur, ac dapiferorum, pincernarum nec non agazonum magistri et caeteri, qui habebant in Curia dignitates, exinde in tantum incrassati erant, vt Reges pro nihilo reputarent". Idem Cap. X. Fauores immoderati, exemptiones superfluae, regibus ac regno exitiosae. Quantura redditus publici per excessus hos sunt imminuti; tantum progressu temporum necessitates auclae: Militibus Castrensibus, ac Sancti regis alienatis, in sortem conditionariorum depressis, s ti p e nd i a t i facti sunt necessarii; horum certe armis vsus est parte maxima Ludouicus caedem fratris sui contra Joannam Neapolitanam vindicaturus; bello item aduersus Venetos vno et altero. Sigismundus ad coniugem suam Mariam carceribus Nouigradensibus eliberandam slipendiatos e Bohemia, Morauia et Poionia coegit. Bello Hussitico ipsos Cumanos, et ali- • os arrnigeros Hungariae, suomet aere conduxit ac sustenlauit. Stipendiatorum opera certauit parte maxima ad vtramque etiam Nicopolim ; Captiuos grauissimo lytro redemit. Profusis stipendiis reuocauit 1, 1 coronae Sacrae obsequium Valaehiae, ac Bostriae