Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
scriptam quantitatem Cerae ipsorum Ciuium de Leucke indebite et iniuste non recepisset, sed verum esset, vt quia ipsi Ciues de Leuche eandem Ceram abnegando, de loco tributi, quod videlicet, in dicta Ciuitate Posoniensi iuxta Danubium sub quadam Turri in tertia parte per ipsum Jacobum Ventura, in duabus vero partibus Abbati de Pilisio, nec non Seymloni tunc Comiti Posoniensi tunc exactum fuisset et receptum, absque tributaria solutione depor* tasset; ideo ipsa quantitas Cerae decem et septem Centenarii praescriptorum Ciuium de Leuche per praefatos Jacobum Ventura, Comitem Seymlonem et Tributarium dicti Abbatis recepta et ablala extitissent, et ibidem quasdam literas dictae Ciuitatis Posoniensis hunc tenorem continentes: Serenissimo Principi et Domino Domino Sigismundo Dei Gratia Regi Hungariae etc. Domino nostro Gratiosissimo Judex Juratique Ciues Ciuilalis Posoniensis obedientiam debitam cum prona et inconcussa fidelilate serviminum, praeuiis omnibus in mandatis Vestrae Regiae Maiestatis gratiosae significare curamus, quod nostram accedens praesentiam Johannes Tributarius religiosi ac Reuerendi Viri Domini Abbatis de Pilisio proponendo nobis retulit, quomodo Scepsien. cum quatuor Curribus venientes ad Tributum Posonien. prope Turrim iuxta Fluuium Danubii situm, habuitque dictus Tributarius ipsos Scepsien. requisitos, quid in eisdem Curribus ducerent, tunc ipsi Scepsien. respondebant concorditer quod Cuprum ferret et duceret in eisdem Curribus, et Cuprum illud, quod dicti Scepsien. recognouerant totalem de hoc fecerant tributariam solutionem, insuper Magnificus Vir Dominus Seymlo de Vetauia Jacobum Ventura et memoratus Johannes Tributarius Domini praefati