Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 5. (Budae, 1842.)
Abbatis de Pilisio sciscitabantur, quid in aliis duobus Curribus praedicli Scepsien. cerara ducerent et haberent, de qua ipsi nullum tributum dederant, nec eandem in tributo recognouerant, volentesque dicti Scepsien. cum eisdem Curribus duobus in quibus Cera exstiterat absque tributaria solutione ibidem Trans Danubium nauigare et proficisci, Tandem tributarii venientes eandem Ceram plenarie receperant, quam praefatus Dominus Seymlo de Vetauia diuisit, et tertiam partem aequalem retinuit ipsius esse, praeterea Jacobus Ventura tertiam similiter partem accepit, demum saepefatus Tributarius Johannes Domini Abbatis de Pilisio tertiam partem recepit. Illustrissime Princeps ac Domine gratiosissime, quod tam perscripta sic facta esse coram Nobis et acta, extitit ratione eiusdem tributi hac fide nostra mediante absque dolo recognoscimus harum serie et testimonio literarum Sigillo Ciuitatis nostrae Posoniensis sub apresso. Datum Anno Domini 1407-o in Festo Inuentionis Sancti Stephani Prothomartyris nobis praesentauit. In quarum contrarium praefatus Cristanus allegabat tali modo, quod praefata Ciuitas, Leuche totaque terra Scepsien., Ciuesque et Hospites in eadem commorantes et habitantes huiusmodi libertate et gratia Regum potirentur et gratularentur, quod ipsi vbique intra ambitum huius Regni in quolibet loco tributi non de rebus, seu mercimoniis, quibus Currus eorura essentonerati, videlibet de qualibet re pro se seet singulariter, sed solum de dictis curribus eorum quibuscunque rebus siue de vno genere, siue de diuersis essent onerati simul et semel tributa soluree consueuissent et essent obligati, et hoc ipse, et praefatus Nicolaus per litteralia Instrumenta dictae Ciuita-