Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

Accesserunt. CCCLXXIX. Sigismundus Rtx Hungariae monetarios suos a solutionibus et eol­lectis pendendis immufies, et Comitum monetariorum iudica­tui obnoxios declarat. A. 1401. Sigismundus Dei gratia Rex Hungarie, Dalma­tiae Croatiae etc. Marchioque Brandenburg. Fideli­bus suis vniuersis et singulis Comitatuum , status, gradus et conditionis, praeeminentiae hominibus, signanter iudicibus et ciuibus quarumlibet ciuitatum in quibus monetae nostrae cuduntur, salutem et gra­tiam. Pro parte Vniuersitatis fidelium Monetariorum nostrorum Nostrae datur Maiestati intelligi; quod licet ipsi a solutionibus taxarum et quarumlibet sol^i­tionum, demptis solummodo collectis et censibus de hereditatibus ipsorum, more et ad instar haere­ditatum aiiorum conciuium administrandis, exempti sint, liberi et absoluti, insuper quod ipsorum nul­lus regni nostri Judicum, praeterquam Maiestas no­stra, aut Comites Monetarum nostrorum, pro tem­pore constituti, ipsos iudicare debeat, neque possit, prout superinde Literas demonstrarunt se habere ef­ficaces, tamen vos in taxis et aliis solutionibus , su­per eos quoquo modo impositis aut imponendis, ipsos Monetarios nostros connumerando, ab ipsis huiusmodi taxas et solutiones petere, et recipere, ipsosque iudicare et vestro adstare iudicatui nitere­mini, etvehtis: Vnde cum vos eosdem nostros mo­netarios contra huiusmodi eorum libertates impedire

Next

/
Oldalképek
Tartalom