Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
non volumus, neque quomodolibot aggrauare, igitur Fidelitati Yestrae, et cudibet Vestrum firmissime praecipimus, regioque sub edicto omnino volenles, quatenus a praefatis monetariis nostris nullas taxas, aut alias solutiones super eos quomodolibet imponendes petere, postulare et exigere, ac recipere praesumatis, sed ipsos ac eosdem iuxta praemissam eorum libertatem liberos et exemptos penitus relaxando , de liereditatibus tamen ipsorum collectas consuetas et census congruos, sicut alii conciues vestri licite soluere et administrare debeant et teneantur ; de quibus ipsos excipere nolumus , neque supportare. Siqui enim vestrum contra eosdem Monetarios nostros, aut aliquem ipsorum quidquid actionis vel causae haberet, aut habuerint, hi iidem coram Maiestate nostra aut Comitibus Monetariorum nostrorum iudicium consequantur iuxta libertatem Monetariorum nostrorum praefatorum. Ex parte quorum per Nos, aut dictos Comites nostros cuilibet querulanti moti iuris, iustitiae exhibebitur complementum. Secus igitur in praemissis sub obtentu gratiae nostrae nullatenus facturi. Praesentes insuper post lecturam seinper iubemus reddi praesentanti. Datum Tyrnauiae in festo Beati Antonii Confessoris. Anno Domini MCCCCI-o. Ex Archiuo Ciuitatis Cremnicz. CCCLXXX. Idem Sigismundus consensum suum pro Nicolao Gjepes in Kis Manya tribuit. An. 1401. Communicauit Franciscus Csergheo. CCCLXXXI. Conuentus S. Beuedicti de iuxta Gron executio-