Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
do, introducat praefatos Ladislaum. nec non Bartholomaeuin, Emericum, et Ladislaum, filios Eiusdem, in dominium earumdem, statuatque easdem eisdem simul cum vniuersis pertinentiis earumdem praemisso nouae nostrae donationis titulo perpetuo possidendas, saluo Jure alieno, contradidtione vero praefalorum nostrorum infidelium non obstante. Contradictores tamen alios, siqui fuerint, citet ipsos contra annotatos Ladislaum, Bartholomaeum, Emericum, et Ladislaum, filios ipsius Ladislai, nostram in praesentiam ad terminum competentem , rationem contradictionis eorum reddituros, et post haec ipsarum possessionariarum Introductionis et Statutionis seriem cum nominibus Contradictorum et citatornm, si qui fuerint, cum termino assignato nobis fideliter rescribalis. Datum Posonii feria quinta proxima post Dominicam Misericordiae Domini. Anno eiusdem MCCCCIY-o. E priuilegiali transumto Sigismuncli anno 1406. emanato. cxxx. Sigismundus Rex Hungariae decretum suum secundum edit, quod in Corpore Juris est tertium. Anno 1404. Sigismundus, Dei gracia, Hung. Dalm. Croat. Eara. Serui. Gal. Lodom. Cuman. Bulgarieque Rex Marchio Brandenburgen. S. R. Imperii Archicamerarius, Bohemie et Lucemburgi heres. Omnibus Christi fidelibus, praesentibus pariter et futuris, salutem in eo, qui dat Principibus feliciter gubernare, et victoriose triumphare. Inter ceteras animi nostri solicitudines vna est nobis cura praecipua, vt quoties grauioribus ab agendis sumus expediti, ad ea