Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
eliam, quae Commissorum Imperio nostro subclitorum vtilitatem, commoditatemque concernunt, pia dispositione operam impendamus, est enim subditorum tranquillitas gloria regnantis; et vbi aliquod a Principe modeste, sancte, et prudenter, pro communi vtilitate decernitur, eius profectu, diligentiae solicitudo, magnopere collaudatur. Proinde in arcano nostri pectoris perspicaci consideratione pensantes, multa incommoda, multaque damna, ex diuersis consuetudinibus, et sepe contrariis, in regno nostro vigentibus, nostris Llegnicolis euenire; celebralo Praelatorum, Baronum, Procerumque nostrorum Conuentu, .de ipsorum consilio, authoritate et consensu, maturaque discussione praehabita, pro totius regni bono, vtilitate, profectu, et augmento, has leges seu constitutiones, ex authoritate Begia, duximus salubriter statuendas. Quas ab omnibus et singulis regnicolis nostris, tam Ecclesiasticis, quam saecularibus, nemine excluso, volumus et praecipimus plene, integre, et inuiolabiter obseruari. Priraitus et primarie vna cum Praelatis, Baronibus, Potioribusque regni Nostri Proceribus sancientes et stabilientes (Sequuntur articuli numero XVI.) Datum per manus Reuerendi in X-to Patris, Domini Eberhardi, Dei et apostolicae sedis gratia EpiscopiZagrabiensis, aulae nostrae regiae supremi Cancellarii, dilecti nostri et fidelis. Anno Domini MCCCCIV-o secundo kal. Septembris, regni autem nostri anno XVII. Ven. in Christo Patribus et Dorninis Valentino tit. S. Sabinae S. R. E. presbitero Cardinali et Ecclesie Qninque Ecclesiensis Gubernatore; Joanne Strigon. Colocensi sede vacante ; Andrea Spalaten. et altero Andrea Ragus. Archiepiscopis; Luca Varad, Stephano Transiluan. eodem Do-