Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
praecipue, quos laudabilia proljalae fidelilatis mei ita digne regaKinn capaces gratiarum elliciunt, et quorum sagax prouidentia magna ex parte eiusdem Sacrae Coronae nostrae Hungariae conditionem reparat et emendat, maxime cum apud eos pro aptitudine loci conditionis emendandae commoditas possit aptius ordinari. Hinc est, quod nos considerantes primum inconcussae fidelitatis operosa seruilia, quae fideles nostri dilecti Ciues et Incolae Ciuitatis nostrae Posoniensis omni tempore, et praesertim per totum tempus tribulationis nostrae de anno proxime praeterito multis impensis, pluribus damnis et maximis non parcentes laboribus inler tot et tanta disturbati Regni pericula, nobis et Sacrae eiusdem Regni INostri Coronae stabiliter adliaerentes perseueranti animo laudabiliter impenderunt} aduertentes etiam, qualiter praedictorum Ciuium iuxta Congruitatem situs Ciuitatis ipsorum emendata conditio, recessu publico, magnum et perutile prouocare posset et efficere commodum Regno nostro ; uolentes quoque , prout hoc Regiam Sublimitatem Nostram decorat, pro tantis, de quibus supra, fidelitatum beneficiis praefatis fidelibus Ciuibus nostris Posoniensibus nos exiiibere liberales, et munificos, de certa nostra Scientia Praelatorumque et Baronum Regni Nostri Hungariae deliberata consultatione praehabita, ipsos ac Ciuitatem eorum praedictam infrascriptis gratiis duximus praemiandos, ita uidelicet t quod ex nunc dispositione nostra ordinauimus, et ordinamus, ac uigore praesentium auctoritate nostra Regia statuimus , ut inantea omnes et singuli tam nostri proprii, quam aliorum quorumuis Regni nostri Praelatorum, Baronum et Nobilium ac forenses Mercatores, qui Mercantias aut res uenales seu bo-