Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

na commutabilia cuiusuis speciei et materiei fueriut, extra de Regno nostro ad Alamaniam, Austriam , Bohemiam uel Morauiam, siue in Regnum Nostrum de partibus supradictis portantes et ducenles , aut uehentes ad praetactam Ciuitatem nostram per uias et stratas cammunes antiqua et licita consuetudine ad eandem tendentes importauerint, uel introduxerint, uel fecerint quomodolibet importaji, illi vniuersas easdem res et bona ibidem deponere siue reponere, nec inde asportare, sed ibidem religare, pondera­re, et aequilibrio mensurare, aut uendere et com­mutare finalemq. comp. facere teneantur et debeant per omnia iuxta ritits et consvetudines in aliis R. no­stri locis et Ciuitat. circa depositiones rerum merci­monialium hactenus solitas obseimare. Item nolumus etiam, quod aliquis Mercatorum tam nostrorum quam aliorum Regni nostri Praelatorum, et Baronum ac Nobilium, praesertim tamen Incolae praedictae Ci­uitatis nostrae Societatem mercatoriam cum forensi­bus contrahere quomodolibet debeant uel audeant; statuentes insuper, ut quilibet tam nostri proprii, quam aliorum quorumuis Praelatorum Baronum et Nobilium Regni nostri, ac etiam forenses se nostris more solito ostendant Tricesimatoribus, Ciuitatem­que, ad quam cum eorum mercibus ire pretendunt, denominent, ab eisdem exhibitionis ac ostensionis signum ad cauthelam reportando. Volumus autem non obstante praedicto Statuto nostro, ut omnes et singuli Incolae Sopronien. et Tyrnauien. Ciuitatum nostrarum cum vniuersis rebus suis mercimonialibus ad ipsam Ciuitatem Posoniensem uenientes, ad de­positionem rerum suarum non debeant adstringi, qua quidem libertate Incolae praedictae Ciuitatis no­strae Posoniensis similiter et uice uersa gaudere de-

Next

/
Oldalképek
Tartalom