Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

ralibus aut synodalibus, conciliis eisdem Fralribus et personis eommuniter vel diuisim concessis, per quae praesentibus non expressa, uel totaliter non inserta, elfectus earum impediri ualeat quomodo­libet uel differri, et de quibus quorumcunque totis tenoribus.habenda sit in nostiis literis mentio speci­alis, seu si dictis Fratribus et personis quibusuis aliis communiter uel diuisim a sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi, uel excommu­nicari non possint, per literas apostolicas non fa­cientes plenarn et expressam , ac de uerbo ad uer­bum de indulto lmiusmodi mentionem. Datum Ro­mae apud Sanctum Petrum Seplimo Idus Martii, Pontiiicatus nostri anno tertio decimo. < c Aputl Car. Wagner Analeetor. Scepus 1. III. p. 169. sequ. Exitus causae fuit, quem aequitas postulabat: Cruciferis male parta statione decedentibus, lucus Ereniitis S. Au­gustini, non imprudente Pai'ocbo , atque non inuitis op­pidanis, cessus fuit. Contulit baec praeuaricatio etiam ad id, vt Ordinibus religiosis concessae libertates, indul­gentiae etc. a Bonifacio Papa reuisae, coarctatae, aut simpliciter etiam reuocatae sint. XXX. Donifacius IX. PP. Ecclesiae Fratrum Minorum Ordinis S. Fran~ cisci Qq. ecclesien, easdem , quas Ecclesiae B. M. V. de Porti­uncula, indulgentias concedit. A. 1402. Bonifacius Episcopus Seruus Seruorum Dei Vniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspe­cturis salutem et Apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere uenit, vt sibi a suis fidelibus digne et laudabiliter seruiatur, de abundantia sue pietatis, que merita suplicum excedit et uota, be­ne seruientibus sibi multo maiora retribuat, quam

Next

/
Oldalképek
Tartalom