Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)

ualeant promereri. Nihilominus tamen desiderantfs Domino populum reddere acceptabilem et bonornm operum sectatorem, fideles ipsos ad complacendum et quasi allectiuis muneribus, indulgentiis uidelicet ct remissionibus inuitamus, vt exinde reddantur di­uine Gratie aptiores. Cupientes igitur vt Ecclesia do­mus Sancti Francisci Ordinis Fratrum Minorum Qq. Ecclesiensis congruis honoribus frequentetur ac eti­am conseruetur, et vt Christi fideles eo libencius causa deuocionis confluant ad Ecclesiam, ad con­seruationem manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gracie vberius con­spexerint se refeclos ; de Omnipotentis Dei miseri­cordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis, qui in dierum Palmarum, nec non Yisi­tationis Beate Marie Yirginis festiuitalibus a primis V esperis vsque ad secundas Vesperas inclusiue cu­iuslibet festiuitatis Ecclesiam ipsius domus deuote visitauerint, annuatim, et ad conseruacionem huius­modi manus porrexerint adiutrices, illam Indulgen­ciam , et remissionem peccatorum auctoritate apo­stolica concedimus, quam uisitantes Ecclesiam Beate Marie de Porciuncula, alias dictam de Angelis extra muros assinates, primo et secundo diebus mensis Augusti, auctoritate praedicta anno quolibet conse­quuntur. Et nihilominus vt Christi fideles ipsi Indul­genlias huiusmodi eo vberius consequantur , dilecto filio Custodi Ecclesiae ipsius domus, qui nunc e6t et erit de tempore, vt octo sacerdotes idoneos re­ligiosos vel seculares deputare, ponere et disponere valeat, qui per tres dies quamlibet ipsarum festiui­tatum immediate precedentes et in ipsis festiuitati­bus fidelium ipsorum ad Ecclesiam domus predicte

Next

/
Oldalképek
Tartalom