Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
cramenta nimistrare, et nonnulia al;a, quae ad Rectorem dictaeEccIesiae pro tempore existentem,et suos Capellanos uigore liospitalis praedicti pertinere noscuntur, exercere et facere temere praesumunt, in non modicum ipsius Rectoris praeiudicium et grauamen. Quare pro parte ipsius Joannis Rectoris 110bis fuit liumiliter supplicatum, vt sibi sui)er lioc de opportuno remedio prouidere dignaremur, Nos igitur huiusmodi supplicationibus inclinati, discretioni uestrae per Apostolica scripta mandamus, quatenus uos, ucl duo, aut vnus vestrum , per uos vel alium, seu alios auctoritate Apostolica , sub poena ex communicationis, quam quemlibet conlrafacientem incurrere uolumus ipso facto, districtius inhibealis omnibus et singulis Fratribus et Canonicis praedictorum, et aliorum Ordinum, ac personis praefatis, ne dictum hospitale de caetero occupare, aut inibi Verbum Dei praedicare, aut confessiones huiusmodi Parochianorum audire, seu ecclesiastica Sacramenta ministrare, uel de aliquo, quod ad dictum Rectorem et ad eius capellanos pertineat, se intromittere, seu illud exercere , et Parochianis praedictis, ne ipsis fratribus, seu eorum alieui confiteri, aut ab eis huiusmodi Sacramenta recipere, absque speciali et manifesta licentia, et consensu dictorum Rectoris etCapellanorum quoquomodo praesumant; et nihilominus super his habendis, seruatis processibus, eos quoties expedierit, aggrauare curetis; Contradictores per censuram Ecclesiasticam, aj)pellatione postposita, com|)escendo ; non obstantibus quibuscunque Priuilegiis, immunitatibus, libertatibus, indulgentiis, et Literis Ajiostolicis Generalibus uel specialibus , quorumcunque tenorum existant, per sedem Apostolicam uel Legatos eius, aut in gene-