Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
It alioquin lapso anno, dictae gratiae exspirent, et habeantur pro non factis, et ex tunc literae super eis non expediantur. Item voliunus, et ordinamus_, quod illi, et qui deinceps quascunque gratias a nobis impetrabunt, similiter infra unum annum a Data ipsarum gratiarum computandum, teneantur super eis facere confici litteras Apostolicas vsque ad Registrum, ut supra; alioquin gratiae ipse factae exspirent, et lapso dicto anno nullatenus lilterae expediantur super ipsis. Item cassamus, irritamus, et annullamus omnes uniones Ecclesiarum Parochialium, IMonasteriorum, etiam Monialium, ac Dignitatum, Personatuum, Praebendarum, ac Officiorum, et aliorum Beneficiorum Ecclesiasticorum, ac piorum locorum quorumlibet hactenus siue per nos, siue per Praedecessorem nostrum immediatum aut etiam per quoscunque ordinarios factas, quibuscunque Ecclesiis, Monasteriis, uel aliis locis Ecclesiasticis, uel Mensis Episcopalibus , aut Capitularibus vel Abbatialibus, seu Collegiis, Ofliciis, Dignitatibus, aut Praebendis, seu quibusuis aliis locis, aut Hospitalibus, quae nondum sunt sortitae effectum alias quam perobitus illorum, qui dicta beneficia unita obtinebant tempore uninionum de illis factarum, etiamsi essent factae motu proprio ; ac etiam illas, quae faclae fuerunt sine magna necessitate, uel ex falsis seu nullis causis, etiamsi super ipsis unionibus lis pendeat indecisa, in quacunque instantia fiunt. Et similiter cassamus, irritamus, et annullamus quascunque confirmationes per Nos factas de unionibus per Ordinarios factis, etiamsi in litteris Apostolicis super dictis Unionibus et Confirmationibus confectis contineretlU , talis clau-