Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 4. (Budae, 1841.)
sula, uidelicet: Etsi contingeret reuocari per nos Uniones in genere, uel in specie, quod Uniones ipsae per easdem literas factae non intelligantur reuocatae. Item: quia nonnullis Praelatis Ecclesiarum Regularium, ac Monasteriorum, etiam Monialium, ac Prioratuum olim dicitur esse concessum per Nos, quod Praelati, et Capitula, uel conuentus Ecclesiarum, Monasteriorum, aut Prioratuum, vel locorum praedictorum possent Parochiales Ecclesias, et Beneficia curata, seu perpetuas Yicarias praedicta eis unita facere regi per Monachos suos remouibiles ad nutum ipsorum, uel alias qualitercunque, decernimus, et declaramus: quod praetextu talium concessionum nulla Parochialis Ecclesia ac perpetua Yicaria Parochialis Ecclesiae, uel aliud curatum beneficium, quae prius regebantur per Saeculares Clericos, possint deinceps regi per Monachos, aut Regulares Canonicos, sed in eis instituantur perpetui Vicarii Saeculares Presbyteri, etsi ante non fuerunt assignatae congruae portiones, sicut de Jure assignandae sunt, per locorum Ordinarios assignentur, et deinceps tales Ecclesiae Parochiales , et curata beneficia, seu Vicariae perpetuae, consuetae prius per saeculares Clericos regi et gubernari, nullatenus per Monachos vel Religiosos alios regantur, seu etiam gubernentur, non obstantibus quibuscunque concessionibus, seu indultis Ecclesiis Regularibus, aut Monasteriis, uel Prioratibus, aut locis aliis Regularibus praedictis, sub quauis forma, uel expressione uerborum factis, seu concessis, quae et nunc totaliter reuocamus, cassamus, et annullamus, et nullius esse uolumus roboris et momenti; ac uolumus, quod locorum Ordinarii possint, et debeant ik *