Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

Butlika, in 50, florenis auri purl, veri, et justi, legalisque ponderis, plene ut dictum est habitis, ab eodem et realiter receptis pignori obligasset, imo impignoravit et obligavit coram nobis eo mo­do: quod, dum et quandocunque ipse praemissas portiones suas possessionarias et tributarias, a praefato Egregio Andrea de Buthka, rehabitis praemissis 50 florenis auri puri, consimiliter veri et justj ponderis, perceptis cum florenis auri, omni rerum aestimatione exclusa, ac plene et integra­liter, absque scilicet deficientia et onere, easdem eidem omni occasione cedere, liteque quavis re­legata remittere, et resignare tenetur, infra vero tempus redemtionis praemissarum portionum pos­sessionariarum et telonii, in pacifico Dominio ipsa­rum, praefatus Gerardus de Marky, annotatum Andream de Buthka, contra quoslibet impetitores et causidicos, juridice conservare, et expedire te­neretur, laboribus suis propriis et expensis. Quod si facere nollet, aut non posset, seu quoque non curaret, eundem Andream de Bufrhka, in domi­nium aliarum portionum suarum possessionaria­rum, in possessionibus Marky praedict. et Malcza habit. in Comitatu Zempliniensi, pro praemissis 50. florenis auri, dicto pignoris titulo retromit­tere, et eundem in dominio ipsarum usque prae­tactum tempus redemtionis earundem , conformi­ter cantra quoslibet impetitores et causidicos ju­ridice conservare, et expedire teneretur. Quod si etiam facere nollet, aut non posset, ex tunc in fa­Cto potentiae convincetur, et deberet convinci, eo facto contra Egregium Andream de Buthka an­tefatum. — Ad quae praemissa, praefatus Gerar­dus de Marky sponte se obligavit coram nobis, vigore praesentium mediante. Oatum in festoBea-

Next

/
Oldalképek
Tartalom