Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
ti Fabiani et Sebastiani Martyrum, anno Domini MCCCCLV. —Quibus prodjictis, adhuc idem Ladislaus de Olthar praemissas plures literas habere , easdem exhibere velle , Franciscus Literatus de vetero Buda, pro Egregio Georgio de Raska, cum dicti Conventus Ecclesiae de Lelesz, ac Nicolaus de Veszele, pro Nobilibus Petro, Joanne, Michaele, et Ladislao Malcza , similiter cum ejusdem Conventus Ecclesiae de Lelesz literis procuratoriis, ab una; ex altera vero Joannes de Mera, pro Egregio Ladislao de Gathal, cum palatinalibus ; a tertia denique partibus, Egregius Magister Adamus de Horvar, pro nobiJi Domina Elena, filia condam Georgii de eadem Gothal, Consorte scilicet sua, similiter cum Palatinalibus literis procuratoriis; idem Joannes diCtum Ladislaum , ipse vero Magister Adamus, praefatam Dominam Elenarn Consortem suam ex eodern genere propagationis cutn praedicto Ladislao Actore fore et exislere allegat, procuratore autem ipsius actoris, id ipsum minime impugnante, quin imo ipsius generationi associari consentiente, sese eaedem tres partes huic causae sponte ingerentes, seu intromittentes, annotati, Franciscus Literatus et Nicolaus de Veszele, allegarunt eo modo : qualiter praescripta totalis possessio Vassan, et consequenter dictae portiones possessionariae litigiosae, possessionibus in praedictis habitae, eisdem Georgio et dicto Blasio de Raska , Fratri suo, nomiueque ipsius nobilibus de Malcza, perennali , et omni eo jure attinere , quo easdem a praedjcto Actore, et consequenter jure foemineo defendere possint, ac valeant; super quo ipsi literas, et literaria haberent Instrumenta, pro sui