Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

gnoratas, persoluturis tamen sibi et aliis fratribus suis per Egregium Andream de Butlika dictis se­ptuaginta florenis auri, dictam portionem posses­sionariam in dicta Bervey habitam, eidem Andre­ae deButhka remisisset^ super solutioneque et re­stitutione datorum 70. flor. auri eundem expedi­tum commisisset, atque satisfactum, imo idem Andreas deBathor, in sua et aliorum fratrum suo­rum personis remisit, ac resignavit, ac expeditum commisit, coram nobis, hartim Literarum nostra­rum testimonio mediante. Datum Budae feria III. proxima ante festum Sancti Georgii Martyris anno Domini MCCCCLXl. Alterius vero conti­nentia verbalis sequitur isto modo : Nos Blasius Praepositus, et Conventus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz memoriae commendamus, quod Gerar­do filioJacobi de Marky onus et gravamina Simo­Viis filii sui, m subnotandis observanda, per omnia super se recipiens , coram nobis personaliter con­stitutus, per eundem Gerardum confessum exsti­tit nostri in praesentia, pariter et relatum , quod ipse pro evitanda quadam sua necessitate in ipsum ad praesens summe urgente, portiones suas pos­sessionarias , in possessionibus Bervey et Vassan vocatis in Comitatu Szathmariensi existentibus ha­bitas, simul cum portione sua Thellonii in eadem possessione Bervey exigi soliti ipsum tangentis et concernentis, cum universis et singulis earundem portionum possessionariarum et Thellonii utilita­tibus, proventibus, et pertinentiis quibuslibet, taxis scilicet, dicis consvetis et extraordinariis , aliis item quibusvis usibus et fructuositatibus, ad easdem portiones possessionarias, et tributariam undique spectantibus et pertinentibus quibusuis vo­cabulis vocitatis et appellatis, Egregio Andreae de

Next

/
Oldalképek
Tartalom