Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
14(5 . dern Palh in Comitatu Comaromiensi existentis liahitae diversae Litis, et Contenlionum materiae motae exstiterint, diutiusque ventillatae, tamen ipsi volentes, ut ipsi, et eorum Successores, et Posteritates , in evum valeant in Pacis amoenitate perdurare, Compositioneque etiam , et ordinatione nonnullorum proborum, et Nobilium virorum Pacem Partium Zelantium interveniente, ad talem Pacis, et Concordiae devenissent unionem ; imo devenerunt coram nobis eo modo: Quod unam rectam et aequalem mediam partem praedictae portionis Possessionarie praefati condam Egidii Parvi, in dicta Possessione Path habitae, cum cunctis suis utilitatibus, et pertinentiis universis, praefato Nicolao Posar et suis haeredibus , ac posteritatibus; aliam vero similiter reclam , et aequalem mediam partein eiusdem modo simili cum cunctis suis utilitatibus , et pertinentiis universis antelato Nicolao filio Petri , et Paulo fratri Carnali , ac Ladislao filio Lucae Patrueli eiusdem, nec non Gallo, et Ioanni, Fratri eiusdem Carnali, ac loanni, et Gregorio Fratri simiiiter eiusdem Carnali, eorundemque haeredibus, et Successoribus reliquissent, iure perpetuo tenendam, possidendam, pariter et habendam ; — imo reliquerunt coram nobis super universis eiiam iniuriis, damnis, et nocumentis , factis potcntiariis, et qibuslibet malorum generibus hucusque ratione praescriptae Portionis Possessionariae factis, et perpetratis sibique invicem illatis, et irrogatis, sopitis, et sedatis Cunctis litibus praevia ratione motis , et Suscitatis, cassatis etiam et annullatis, ac viribus carere, exhibitoribusque nocituris, relictis, cunctis literis uptote Inquisitoriis, Evocatoriis, et Iudicialibus, et aliis quibuslibet