Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
Causalibus, super facto dictae Porlionis possessionariae, hinc inde inter ipsos usque modo quomodolibet, et sub quacumque forma \erborum emanatis, relaxatis etiam quibuslibet Judiciorum grauaminibus, seu Birsagiis, in quibus ipsi protextu dictae Portionis Possessionariae Contra alterum quomodolibet Convicti fuissent, et aggravati se se mutuo expeditos reddidissent, et Commisissent; imo reddiderunt, commiserunt, cassaruntque, et annullarunt, ac relaxarunt nostri in praesentia, hoc tamen adiecto: quod ipsae Partes in uno brevi Termino per ipsas ad id deputato eandem Possessionem Path totaiem cum Terris arabilibus Cultis et incultis, Silvis, memoribus, rubetis, virgultis, Pratis, foenetis , agris^ pascuis , aliisque quibuslibet suis utilitatibus, et pertinentiis universis Deo prae oculis habito absque scrupulo cuiuslibet falsitatis, una Cum aliis probis Viris per Partes illuc Comuniter adductis conscientiose in duas dividant partes rectas, et aequales, quarum recta, et aequalis media pars cum universis suis utilitatibus, et pertinentiis praefato Nicolao Posar, et suis haeredibus, ac Successoribus universis; alia vero similiter recta , et aequalis media pars modo simili cum cunctis suis utilitatibus, et pertinentiis praefatis Nicolao filio Petri, et Paulo fratri Carnali, ac Ladislao filio Lucae Patrueli eiusdem, nec non Gallo, et Ioanni fratri eiusdem Carnali , ac Joanni, et Georgio fratri similiter eiusdem Carnali, eorumque haeredibus, et successoribus, universis cedat, et pertineat Jure perpetuo tenenda, possidenda, pariter et habenda, tali etiam Conditione per Partes adiecta; quod si una Pars Deo permittente deficeret in horede, et successore, extunc Pars illius seu Portio 10 * /