Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

XXIX. Capitulum Strigon. de porticne possessionaria in Path Nicolao Posar etc. fraternaliter cessa, fassiona• les edit. Anno 1447. Nos Capitulum Ecclesiae Strigoniensis Memo­riae Commendamus tenore praesentium significan­tes quibus expedit universis! quod Nicolao Posar de Marczelhaza, et Petro de Zala, pro se ipsis personaliter, et idem Nicolaus pro Demetrio, An­drea, et Michaele Filiis, nec non Appolionia, et Anna filiabus suis, dictus vero Petrus de Zala pro Alberto filio, et EJisabetha fiiia similiter suis ex dicta Appollonia procreatis, omnibusque fralribus, etproximis, ac Consangvineis ipsorum, quos pre­sens tangit negotium , super se assumens ab una; et Nicolao filii Petri de Path, ac Gallo filio Lau­rentii, et Joanne filio JNicoJai, de eadem pro se ipsis similiter personaliter, et idem Nicolaus pro Paulo fratre Carnali, ac Andrea filio, et Elisabe­tha filia, nec non Ladislao, filio Lucae patruelibus suis; praefatus vero Gallus pro Ioanne fratre Car­nali , ac Stephano, et Jacobo filiis suis, dictus ve­ro Ioannes pro Gregorio fratre suo Carnali, nec non omnibus aliis fratribus et proximis , ac Con— sanguineis ipsorum, quos praesens Corcernit ne­gotium, onera et quelibet gravamina eorundem mo­do simili super se assumen., Partibus ex altera coram nobis constitutis, per eosdem Nicolaum Posar, et Petrum de Zala, nec non Nicolaum Gallum, et Ioannem nominibus, et in personis quibus supra , sponte , ac libere , concorditer et uno voto, parili consensu, nullo inter eos discep­tante, confessum exstilit, et relatum hunc in mo­dum ; Quod licet inter illos ratione , et pretextu Portionis Possessionariae condam Egidii Parvi de dicta PaLh, Fratris ipsorum Condivisionalis in ea­10

Next

/
Oldalképek
Tartalom