Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

in casu aulem , quo aliqui ex regno Hungarie du­calus, dominia, districtus, castra pretacta et inha­bitatores ipsorum cum suis attinentiis aut aliqui de ducatibus, dominiis, districtibus et castris pre­dictis regnum Hungarie seu inhabitalores ipsius invadere seu mollestare vellent aut attemptarent, cx tunc Ytraque pars ad repressionem et emen­dationem talium celeriter procedere et exurgere teneatur, quandocunque vna pars aliam super eo duxerit requirendam, sed si fortasse pars requi­sita id exequi tardaret, quod ex tunc alteri parti id perficere et in re ipsa procedere iiceat, prout fuerit opportunum et per hoc vnio treugeque pre­sentes rupte non intelligantur, sed nichilominuus per pretactos duos annos firme et stabiles perma­neantdolo et fraude quibuslibet procul motis. Quo­circa nos oratores et ambasiatores prefati pro no­bis et loto regno Hungarie de incolis regni eius­dem bona fide nostra christiana ac honore ac di­gnitatibus nostris tenore presenlium promittimus et pollicemur, quod nos treugas pretactas et omnia et singula suprascripta nos et dictum regnum con­tingentia firmiter observabimus et curabimus ob­servari, prescriptumque regnum observabit nihil in contrarium faciendo nec per nostros aut regni­colas fieri permittendo, omni dolo et fraude pe­nitus procul motis, in cuius rei testimonium si gilla nostra presentibus sunt appensa. Datum in Redege prftna die mensis Junii, anno Dom. Mil­lesimo quadringentesimo quadragesimo septimo." L. Sigillorum. Originales in arcliivo C. regio ad an. H47. Has Frayus An. P. III. p. 13. integras non dedit. Joannes de IIu­nyad, regni gubernator, ex.ecutioni mandavit. Datuiu Budae , tertio die festi nativitatis II. M. V. anno Dom. M. CCCC. XLVIl.

Next

/
Oldalképek
Tartalom