Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
prefato venerabili collegio cardinalium debita cum instantia supplicare debeamus, quodque litterae compromissi in plena forma expedite sue sanctitati et collegio cardiualium pretacto ab ambabus partibus, si desiderabitur, super eo debeant assignari. Praeterea quod Ladislaus banus ex nunc vsque ad festum sancti Urbani proxime futurum et ab eodem die per integrum annum immediate sequentem, ad representandum se in castro regio Greyczenstain represeutet eo modo, quo id prius se facturum pollicitus fuit; Johannes quoque de Gara obses eius similiter inducias liabeat ad idem tempus taliter tamen, quod idem Johannes de Gara se in fine predicti anni in castrum domini regis romanorum Grecz representet ab eodem loco sine consensu et licentia ipsius Domini regis Pudmanorum non recedendo, pro quo prefatus Ladislaus Banus dictum Dominum Romanorum regem literis suis assecurare teneatur, et si predictus Ladislaus Banus modo premisso se representaverit, quod ex tunc dictus Johannes de Gara se representare minime teneatur. Demum quod in prefato regno Hungarie nulli foveantur, qui supradictos ducatus, dominia, districtus seu etiam castra, que ipse dominus romanorum rex prefatusque germanus suus duxAlbertus et sui cum pertinentiis suis in dicto regno Hungarie obtinent, vt prefertur, et inhabitatores eorum inuadere aut quovis modo molestare vellent, seu attemptarent et ex adverso etiam in ducatibus dominiis et districtibus memorati domini romanorum regis et sui germani prescripti, nec non castris prefatis tales, qui regnum Hungarie aut inhabitatores eorum invadere vellent, seu attemptarent, ipsi dominus romanorum rex et frater suus predictus similiter fovere non debeant,