Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)

vant les circonstances, etre considerees comme sim­ples einseignemens." Code Nap. 1. c. 65. Codicis Diplomatici hanc scripti testi­monii vim probandi neutiquam labefactant: 1) Si per editorem liic et ibi archiva, e quibus sumta sunt, vel nomina propria, non manifestantur: ea enim est complurium Producentium immoderata anxietas, qua illorum manifestationem expresse inhibent, tanquam iuribus suis periculo futuram. 2) Scripturae menda: quia iis nec originalia, nec transumta authenticta, nec copiae vidimatae carent, quibus tamen editor sectandis obnoxius est; sunt­que nonnullae scripturae loca tam perplexa et in­certa, quae dexterrimum etiam Lectorem fugiant, aut fallant, qui iisdem terendis annos incu­bare haud potest. Accedunt: Tjpothetarum lin­guae imperitia, socordia, cum aliis editionis ad­aequatae impedimentis, quae impressionis decursu urgente superari neutiquam possunt. Omnis proin erroris in Codice immunitatem qui desiderat, ini­quus est, ac supra, quam sobrium est, sapit. Omnis in legendis diplomatibus erroris expers Diploma­ticns fuit hactenas nemo: Celeb. Lelbniczius erronea lectione deceptus fecit domum Esteianam cum Brunsvi­censi vnam. Cl. Pray episcopi Qninqueeccl. A. 1135 no­men legit Bana pro Nana. Stephanus Horvath legit Bezterche pro Berethio! Verboczi elete II. R. p. 74. etc. — Errores hi humaniter corrigendi sunt, non propterea diplomatici codices condemnandi. De vi probandi Dipplomatum in con­flict u. §. 64. Conflictus diplomatum obtinet, dum haec eadem in re, iisdemque temporis ac loci adiunctis, vel sibimet, vel constitutioni regni, Hi­storiarum documentis, vel oralibus testimoniis di-

Next

/
Oldalképek
Tartalom