Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
recte contradicunt, sua proin fide dignitate ac vi probandi periclitantur. §. 65. Cum coaeva et publica monimenta in essentialibus sibi contradicere, idemque factum et non factum, eodem tempore, suamet ex indole certificare nequeant, in accidentalibus vero differentia veritati haud praeiudicet, in casu conflictus, 1.) maioris auctoritatis minoribus, seu coaeva, vetustiora, supparibus et recentioribus praevalent: quid enim determinato tempore iuris, consuetudinis, quidve donatum,qua conditione fuerit, Principes, huiusque administri et coaevi certius noverant, quam priuati, supares, aut recentiores. 2.) Publica vetustiora publicis recentioribus ac priuatis sunt anteponenda eadem ex ratione: ,,In einem solchen Falle ist die offentliche und altere Urkunde als glaubwiirdig anzusehen, die private und spatere aber nicht. Denn, welchen Glauben miissen nicht offentliche Personen verdienen , die oft Manner vom ersten Range sind, wenn die Begebenheiten ihrerZeit hersagen u. auf eine glaubhafteWeise bekrafiigen, wovon sie wirklicheZeugen abgegeben haben ? Und da man Geschichtschreibern schon dann vollkommenen Glauben schenkt, wenn sie etwas erzahlen, was nicht lange Zeit vorher geschehen ist, wie sollte man in einem solchen Falle untadelhaften Urkunden nicht einen grosseren Glauben schenken miissen?" N. Lehrgebaude der Diplomatik Th. I. Buch I. Hptst. I. Abschn. 3. — 3.) Privata publicis casu tantum eo praeiudicant, si notabiliter sint vetustiora, vel si publica in proprietatibus ac formulis veri nominis defectum patiantur, privata vero sint omnimodo authentica: „Solhe dergleichen anzutreffen seyn, so wird ihre Glaubwiirdigkeit durch Angabe