Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
gryphus dextera teneat, capitique coronain auream auctoritate nostra regia addimus. — Vt autem huius privilegii facta donatio salva semper et imperturbata maneat, praesentem eisdem charis cognatis nostris , MichaeJi et Alberto Estoras, dedimus paginam sigilli nostri munimine roboratam. Datum Szegedini per manus Gileti, aulae nostrae Cancellarii, die feria secunda post Dominicam in Albis, anno Dominicae Incarnationis milesimo nonagesimo quinto. Manus propria Domini regis." 4.) Nos Ludovicus, Hungariae etc. rex. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes universis, quod fidelis nostri, dilecti Valentini Nagy de Sancto Georgio ad Keresum, amnem, Consiliarii nostri actualis etcatafractorum tribuni, praedecessores, Ujlakiorum nomine, diu quidem claruerint, — vnus tamen fratrum Ujlakiorum, Georgius a Bela IV., Hungariae rege, alio insignitus est cognomine, praeclare factorum magnitudinem expressuro — Vnde factum, ut huic e fratribus Ujlakiis, Georgio, cognomen Nagy, rex ille conferret. — Postquam praefatus Valentinus Nagy, consiliarius ac tribunus noster, nuper in regno Neapol. actum exhibuerat, post plurima vel ipsi Hectori digna saepe praestita singularem, perpetuo laude dignissimum. — Agminibus nostris periclitantibus auxilium fert, primo adventus sui momento rebelles vallidissima aggreditur manu, et ingentem sola etiam in persona, hostium numerum fundens, impetum eorum retundit, retrahere eos cogit. Elerkezett a' segetseg, ittvan Balint, itt itt; — Proinde ipsum nomen abolendo — siquidem iam communis sortis homines etiam adeo vulgariter coeperint sehoc nomineNagy compellari facere, vt breui antiqua haec , familia