Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi X. Vol. 3. (Budae, 1838.)
<le Deo, Hungariaque et Christianiiate optime merita, nullam penitus distinctfonem existimationemque, quin potius vilipendium sit expertura , ipsum cognomen Balintitt praefato Valentino Nagj, ipsiusque haeredibus, et posteris vtriusque sexus, vna cum libero Baronatu , ac cum omni eius dignitate, reputatione, et praerogatiua, quibus caeteri etiam in regnis, ditionibusque nostri Comites, atque Barones vtuntur; antiquis vero insignibus, quibus a cognominis Nagy consecutione vsi sunt, solis efligiem supra piramidem viridem, inter caeruleum purpureumque scuta exurgentem, damus, conierimus addimusque, ac eum, posterosque eius vtriusque sexus vniuersos dicto cognomine Balintitt, Baronesque vocari, compeilari, haberi, reputari volumus, mandamusque vniuersis — — Has perpetuo valituras sigillo nostro secretiori et subscriptione munitas nostra, ex. tradanda duximus, et concedenda. Datuin in regia nostra Budensi Hungariae, die priuia Nouembris Anno Domini MCCCXLIV. (Testimonio Josephi Kemeny 1549.) Erantque literae in |)argemeno patenter confectae et emanaiae, et sigiilo eiusdem regis in concha iignea, super cera rubra, impressiue communita et dextra vero earum parte, subscriptum erat: Ludouicus Ilex m. pr. A sinistra vero Beneuentanus A. Episcopus Strigoniensis m. pr. Inscriptumque erat foris. Ex speciali reflexione publicatae per me eundem A. Episcopum Beneuentanum, cum applausu omnium Budae, trigesima Nouembris Anno 1544. Beneuentanus m. pr. etc. — Alia commentitia diplom., notitiae criticae causa, lege: apud Gatterer, Anleitung zur praktischen Diplomatik. Grubers Lehrsystem Th. II. Absch. III. Hauptst. 1—4.